- VESTA
- VESTASaturni filia ex Ope, testibus Diodor. Siculô et Apollodorô, secundum Q Fabium Victorem Iani uxor: quamquam aPoetis non raro pro terra sumitur, sive quod omnibus terrâ vestiatur, sive quod vi sua stet. Ovid. l. 6. Fast. . 299.Stat vi Terra suâ; vi stando Vesta vocatur,Proin hanc depingebant muliebri sormâ, tympanum gestantem, quod terra ventos in se contineat, Suidas in voce γῆς ἄγαλμα et in Senatu Atheniensium, qui se terrigenas iactârunt, aram Dea habuit. Non desunt, qui ὐπὸ τῆς ἑςτίας nomen hoc deducunt, inter quos est Tullius, l. 2. de Nat. Deor. c. 27. Interdum ponitur pro igne. Ovid. ibid. v. 291.Nec tu aliud Vestam, quam vivam intellige flammam,Nataque de flamma corpora nulla videsIure igitur virgo est quae semina nulla remittit.Veteres autem 2. fuisse Vestas affirmabant: unam Saturni matrem, alteram eius siliam. Ovid. ubi supra, v. 285.Ex Ope Iunonem memorant, Cereremque creatas;Semine Saturni tertia Vesta fuit.Confundunt nihilominus has Poetae, alteram pro altera ponentes. Id tamen observandum est: Cum Vestam pro terra accipiunt, de matte Saturni esse intelligendum: quando vero virginem nominant, de filia eius esse intelligendum, quam ignem esse voluêre. Quae si proprie referatur ad aras, et focos publicos, valde est verisimile, cum pleraque omnia vocabula sacra sint ab Oriente, etiam Vestam, sive Ε᾿ςτίαν esse ab esh, i. e. ignis, et Gap desc: Hebrew uno ex Dei nominibus, ut κατα λέξιν sonet ignis Deus: Ideoque proprie symbolum potius Numinis, quam Numen ipsum sonet. Ceterum Vestam Deam, apud priscos, in tanta veneratione fuisse scribunt, ut qui ei sacra non faceret, ανίςτιος, quem pro impio et iniusto accipiebant, diceretur. Graeci ab hac omnia sua sacrificia auspicati, in eadem desinebant: Tantumque fuit hoc Numen, ut Pausanias dixerit: Sacrificant Vestae quidem primum, Iovi deinde Olympio. Peculiare autem Troianorum Numen fuit, Sidon. Apollinar. Carm. 9. v. 133.Thabis. Eubion, Ilioque Vestam.Sed et ante Romam couditam diu in Italia culta fuit, maxime a Tyrrhenis, teste Myrtilô Lesbiô, qui eam Tyrrhenorum linguâ Labith Horchiam appellatam esse dicit, quod nomen etiam, auctore Herodotô, apud Schythas habuit. Hanc unam ex Diis Penatibus esse volunt, quos Aeneas in Italiam advexit Virg. l. 2. Aen. v. 296.Sic ait et manibus vittas, Vestamque potentem,Aeternumque adytis effert penetralibus ignem.Unde Mater peculiari nomine dicta est. Virg. l. 1. Georg. in sine, v. 498.Dii patrii, Indigetes et Romule, Vestuque mater,Quae Thuscum Tiberim et Romana palatia servas.Et in omnibus aedium privatarum vestibulis apud Romanos eius simulacrum, quemadmodum Mercurii apud Athenienses, stetit. Cui sententiae non obscure adstipulatur et Livius, cum Vestae sacra vetustissima esse asserit, et ab Albanis accepta, a Numa autem Pompilio primum Romae instituta, multisque ceremoniis venerabiliora effecta, l. 1. c. 20. Primum enim is templum Vestae prope Castoris exstruxit, licet alii Romulo id tribuant. De quo sic Plutarch. Traditur, Numam custodiae causâ, perenni igne Vestae templum circumdedisse: quod rotundum ab eo exstructum est, non ut terrae, sed ut Universi figuram exprimeret. In eo idem perpetuum atque aeternum ignem tamquam Imperii certissimum pignus, asservari iussit. Servius ad illud l. 4. Aen. v. 400.--- Virgilemque sacraverat ignem.Fuit autem is non in focis aut altaribus, sed in vasculis quibusdam fictilibus suspensus, Val. Max. l. 4. c. 4. extr. tantumque in eo fiduciae fuit, ut numquam sine portento crederetur exstingui, et anxiâ sollicitudine, si id forte contingeret, expiaretur. Uti factum ante initia bellorum civilium, motaque inter Caesarem et Pompeium arma. Praeter hunc, alia quoque sacra occulta, solis aedituis, virginibusque, de quibus paulo post, cognita, hîc asservata fuisse, colligere est ex Dionysio, l. 2. et Plutarcho, in Camillo unde in aedis incendio, tempore primi belli Punici, unus aedituorum L. Caecilius Metellus vir Consularis, posthabitô publicae utilitati privatô periculô, in atdens penetrale irrupisse legitur, ut sacra a virginibus, quae metu diffugerant, deserta eriperet. Idem Numa sacerdotes ei virgines creavit, stipendiôque publicô donavit, perpetuâque virginitate frui eas lege iussit: quae a Numine, cui inserviebant, Vestales dictae sunt. Harum potissimum cura erat, ut ignem perpetuum alternatim excubando, conservarent; qui si forte per negligentiam fuisset exstinctus, Virgo, cuius incuriâ id factum, a Pontifice severe plectebatur, flagrô, verberibusque, Festus Pomp. l. 9. Iul. Obsequens, de Prodig. c. 62. Val. Max. l. 1. c. 1. ex. 7. neque alio ex igne reparare fas erat, sed accensâ per fomites, beneficiô τῶν σκαφείων, id enim instrumento nomen, ex Sole flammâ purus et caelestis ignis eliciebatur. Paulo aliter modo laudatus Festus, Ignis Vestae, si quando interstinctus fuisset, Virgines verberibus afficiebantur a Pontifice, quibus mos erat tabulam felicis materiae tamdiu terebrare, quousque exceptum ignem cribrô aeneô Virgo in aedem ferret. Interim etiam cum non exstinctus est, accendebatur quotannis Calendis Martiis, et renovabatur ignis, quem asservabant in operto, Ian. Parrhas. Ep. 57. Ovid. l. 3. Fast. v. 143.Adde quod aercana fieri novus ignis in aedeDicitur, et vires flamma refecta capit.Porro virgo Vestalis legebatur intra annum 10. suae aetatis, 30. vero annos oportebat eam manere virginem, postea nubere licebat. Earum autem tanta dignatio, ut interventu illarum gravissima dissidia fuerint composita, ut testamenta custodirent, ut Consules Praetoresque iis viâ cederent, vide Senec. l. 6. Controv. 8. quoties vi morbi atriô excedere cogebantur, matronarum committebantur curae: interque eas una avictoritate priaecipua fuit, quae Maxima dicebatur, Sueton. in Domit. c. 8. Quod si interim forte stuprum virgo commisisset, viva defodiebatur. Unde Iuvenal. Sat. 4. v. 9.--- Cum quo nuper vittata iacebat,Sanguine adhuc vivô terram subitura sacerdos.Tota insuper lugebat civitas, ut in clade publica, eratque is dies lugubris: quod usque adeo observatum est, ut in Annalibus, prodigii locô, Vestalis damnatio haberetur. Locus, ubi defodiebantur, prope portam Collinam erat, dicebaturque sceleratus campus, Fest. l. 17. Addebatur eis panis et lac, ne videretur fame interiisse. Porro locum in Amphitheatralibus et scenicis Circensibusque habuêre ludis Vestales peculiarem, carpentisque seu pilentis, ut alias matronae, vehebantur. Vestitus eorum Suffibulum dicebatur, vittae iis, ut matronis, capitis ornamentum erant, et sceptrum ex aere gerebant manibus: Duravitque hoc sacerdotium usque ad Theodosii Senioris tempora, a quo, una cum aliis Sacerdotiis nequiquam reclamante Senatu, omnino est sublatum: id quod ex epistolis Symmachi et Ambrosii responsionibus manifestum est. Vide. Voss. de Idol. l. 2. c. 65. Lips. Syntag. de Vesta et Virgin Vestal. Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 2. c. 12. et l. 3. c. 19. etc. Nic. Lloydius, ut haec addam: Vestae Palatinae sacrum fieri consuevisse prid. Kal. Mal, docet Ovid. l. 4. Fast. v. 949.Aufert Vesta diem, cognati Vesta recepta estLimine, sic iusti constituêre Patres.Incendii, quô Templum eius arsit, meminit Idem Ibid. Contigit autem id An. Urb. Cond. 512. Lucatiô et A. Manliô Consulib. Imo et postea iterum arsit sub Commodo, Braduâ II. et Aproinianô Consulibus, cum fere tota Urbs corruisset; simulque flammis Templum illud Pacis clarissimum consumptum est, aliaeque aedes innumerae, qua de strage fuse agit Herodian. l. 1. Coeterum, qui animale fuisse Numen Vestam contendunt, Architecturae eam faciunt inventricem, uti discimus ex Diodor. Siculo, l. 5. ubi, postquam Cretenses illam apud se natam perhibuisse ait, addit: Λέγεται τὴν Ε῾ςτίαν τὴν τῶ οἰκιῶν κατασκευὴν εὑρεῖν καὶ διὰ τὴν εὐεργεσίαν ταύτην περὶ πᾶσι χεδὸν ἀνθρώποις εν πάσαις οἰκίαις καθιδρυθῆναι τιμῶν καὶ θυσιῶν τυγχάνουσαν. Dicitur Vesta reperisse domorum architecturam, et ob hoc beneficium, ab hominibus universis, cunctis in aedibus honores et sacrificii cultum esse adeptam. Pertenduntque, uti Adamus est Saturnus, sic filiam eius, quae nupsit Caino, Vestam esse. Namque et Epiphanius, sive ex Leptogenesi, sive aliunde, ex filiabus Adami natu maximam, quae Σαυὴ diceretur, nupsisse fratri suo Caino, tradit: et Cainus urbem aedificâsse primus, atque a filii sui nomine Henochiam appellâsse, legitur Genes. c. 4. v. 17. At cum Vesta, potius foci, inprimis publici praeses esset: Architecturae autem Pallas praefecta fuerit, qua de re illustris locus est Luciani in Hermotimo, eo inclinat Vossius, ut Vestam non tam animale, quam naturale fuisse Numen, censeat. Vide Eum de orig et progr. Idolol. l. 1. c. 17. Et quidem, quatenus eô nomine particulatim significatur ignis ille in focis publicis; uti Vestam vocat Dionysius, Antiqq. l. 2. et Cicero, de LL. l. 2. ubi a virginibus Vestalibus custodiri ignem foci publici sempliternum, tradit: fuit is caelestium ignium, Solis inprimis, symbolum. Unde Florus, l. 1. c. 2. Inprimis (Numa) focum Vestae Virginibus colendum dedit, ut ad simulacrum caelestium siderum custos Imerii flamma vigilaret. itaque iugi erat et assiduâ opus curâ, ut semper luceret: ac si exstingueretur, non ab igni nostro accendere fas fuit, sed Romanis ex terebrata felicis materiae tabula eliciendus erat, Fest. Graeci autem in fomentis vasculo cavo impositis et Solis radiis in eius centro exceptis, flammam concipiebant, Plut. in Numa. Namque et in Graecia ignem istiusmodi aeternum custodiri consuevisse Idem tradit: Delphorum et Athenarum mentione factâ. Imo et Tenediis, Argivis ac Naucratitis Vestam similiter fuisse cultam, ostendit Vossius: atque idem de Rhodiis, Cyzicenis, Milesiis, Ephesiis, Naxiis, aliis, fuse demonstrat Casaubonus, in Athen. l. 15. Nisi quod apud Romanos Virgines: apud Graecos vero Viduae aetate provectae Πρυτανίτιδες vulgo dictae, hunc ignem pervigili curâ adservarent, de quibus vide, quae diximus in voce Prytanides. Accepêre autem hunc cultum Romani ab Albanis, ut Livius docet, l. 1. c. 20. quos et sacrum hoc, postquam Romam translatum fuit, retinuisse constat: habuêre vero ipsi a Laviniensibus: quorum Urbs, Dionysiô teste, 30. annis exstructa fuit, priusquam ab Ascanio Alba Longa conderetur. Lavinienses idem accepisse traduntur ab Aenea Phryge, ut ex Virgilio, l. 2. Aen. constat. Unde Ovid. l. 6.Fast. v. 365.Vidimus Iliacae transferri pignora Vestae.Ubi Iliacam vocat, quia Ilienses eam, Duce Aeneâ, intulerint Latio: at transtatam refert, quia, cum antea Vestae sacra forent in Regia Numae; Augustus illa, ubi Pontifex esset factus, traduxit in domus suae partem, quam publicavit, Deaeque donavit, quemadmodum est apud Dionem, l. 4. Atque has tres civitates Albam, Lavinium ac Ilium, in animo habuit B. Augustinus, l. 3. de Civ. Dei, c. 18. inquiens, Sacra illa futalia, quae iamtres, inquibus fuerant, presserunt civitates. Ambigit tamen Prudentius, an non ea Romani acceperint sacra ab Atheniensibus. Ita enim is, l. 2. adv. Symmachum, v. 969.--- In his quoniam Vestalis origo favillaeUrbibus, ut memorant, primo de fomite sumpta est:Sacravitque focos aut Phryx aut Graius alumnos.Nempe ut hauserint ea Romani a Legatis suis, an. Urb. Cond. 300. in Graeciam missis, quo de Draconis ac Solonis legibus cognoscerent. Vide praefatum Vossium, de orig. et progr. Idol. l. 2. c. 65. Templum eius de die omnibus patuit, at in eo pernoctare nemini masculo fas fuit: intrabant enim quidem Viri, sed non penetrabant, aut pernoctabant. In eodem negant ullum simulacrum fuisse: quod ut ita sit, tamen Vestae imago passim in nummis aut statutis expressa hodieque exstat, eaque non sedens solum ut Pliinius eam effingi consuevisse refert, sed et alterâ manu facem, alterâ discum sive pateram libatoriam praeferens: quorum illud de face, ad ignem pertinet, istud de disco, ad sacrificia sollenniter et perpetim oblata. Interim etiam stantem in nummis videas. Vide Anton. Thysium, Notis in Aul. Gellium, l. 1. c. 12. Nec omittendum, quod idem Gellius monet l. 4. c. 7. Aedem quidem Vestae, non vero Templum accurate loquendo, fuisse. Olim enim, ut optime Scaliger ex Varrone, de LL. l. 14. notat ad Festum, leges Aedium in Aedibus ipsis in postico earum positae fuêre, quae inter alia continebant, utrum Aedes illa esset Templum, nec ne? Hinc cum locus auguratus haec Aedes Vestae non esset, Consilium ibi Senatus habere non poterat, in Atrium autem eius quod erat ab Aede remotum, quodque, viâ sacrâ Regiae adiunctum, Virginum habitationi inserviebat, sicut Regia Pontificum conveniebatur, Serviô teste ad l. 7. Aen. v. 153.--- Augusta ad moenia Regis.Ignem quod attinet, in Vestae ardentem Aede, duplicem eum fuisse iudicat Licetus; quorum alter in lucernis, ad Numinis honorem: alter in aris ad sacrificiorum holocausta, perpetuo sub Virginum cura, arserit. Adeoque illum oleô incombustibili alitum, et ab externis iniuriis a Virginibus custoditum: istum vero lignis iugiter adiectis, earundem ministeriô, fotum fuisse contendit. Ec certe de Vestae ara cum Igne, in rogo, ad sacrificia comburenda, testis est Ovidius, l. 4. Fast. v. 639.Igne cremat vitulos, quae natu maxima Virgo est.Vide quoque Pausaniam in Corinth. Statium, l. 2. Theb. Alios. De lucerna Vestae, consentit Plut. in Numa, ubi ignem hunc Virginum Vestalium comparat igni apud Graecos, Delphis Athenisque in lucernis perpetuo ardenti: sacrumque ignem, sub adventum Gallorum, cum sacris, rapientes Virgines profugisse narrat. Quomodo enim fugientes illae raptam igneam pyram alio comportâssent? Adde, quod in gremio sacra Deûm ferentes L. Albinum de plebe hominem conspexisse illasque plaustro suo imposuisse addit: Quae enim ardentia ligna gremiô ferre non poterant, lucernae sacrum ignem in eo facile poterant gestare. Idem Ovidius videtur innuere, cum ait, l. 6. Fast. v. 291.Nec tu aliud Vestam, quam puram intellige flammam,Nataque de flamma corpora nulla vides.Accedunt antiqua numismata. Namque apud Iust. Lipsium, de Vestal. c. 3. et 9. exhibentur icones argenteorum et aureorum plurimorum, cum Vesta lucernam oleariam manu tenente; cum Vestali Virgine, itidem manu gerente lucernam; cum capite mulieris et lucerna. Apud Anton. item Zantanum, Numism. l. 1. Edit. 2. argenteum cernitur numisma Vespasiani, sub num. 36. cum imagine Vestae sedentis lucernamque manu gestantis; aliudque cum eadem stante, similiterque tenente lucernam, num. 47. Inprimis vero huc facit numisma aeneum ab Antonio Augustino, tab. 50. relatum, in quo mulier scapulotenus circumscripta, LUCILLA AUG. ANTONINI AUG. F. a tergo Dea Vesta gerens manu dextrâ lucernam, sinistrâ Palladium et ad pedes habens altare cum flamma exardente. Itaque, quod Macrob. habet, l. 1. Saturnal. c. 12. de Igne, a Virginibus huic Deae famulantibus Mensis Martii (qui primus erat totius anni) primâ die, de novo accendi solito, intelligit Licetus de igne arae, in sacrificiorum usum, in rogo ligneo ardente, l. 4. de Lucernis Antiqq. c. 38. non vero de altero, qui in Lucernis ardebat, et ad quem alludere voluisse Servatorem nostrum existimat, Matth. c. 25. v. 1. s. Vide eiusdem, l. 1. c. 31. ubi plura in hanc in rem, ut et de reliquis Vestae sacris, Minervae signo e Troia, Diis Samothracibus ex hac Insul. a Dardano Troiam primo, inde ab Aenea in Italiam delatis, duobus porro doliis, aperto altero atque inani, altero pleno et obsignato, curioso Lectori exhibet. De Aris vero Vestae, Kalendis Martii, qui olim primus apud Romanos anni dies erat, lauru coronari solitis, h. e. aris focisque in primis ingressibus spatiisque domorum positis, Car. Paschalium, Coronar. l. 4. c. 3. de more renovandi ignem eôdem die modo indigitato, in ara Vestali Salmas. ad Solin. p. 17. exstinctum vero resuscitandi, p. 180. de Vestalium ceremoniis, iam Servii aetate maximam partem antiquatis, sacris dein ac reditibus a filiis Theodosii M. abolitis penitus, Barthium, Animadversion. Papinianis, ad. l. 8. Theb. v. 297. ubi de Futili, vase, quô in Sacris hisce utebantur etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.